라틴어 문장 검색

Secundus, ut condemnationes et proscriptiones eorum qui a partibus suis steterant (quae fuerunt plurimae) rescinderentur, et facta quaecunque hostilia quae ab illis in causa eius fuerunt perpetrata a poena eximerentur, plenaque iis venia fierit, atque ex altera parte ut praecipui ex hostibus suis et potentissimi iudicio ordinum damnarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:4)
nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:34)
Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:5)
Patribus indecores curules.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 6:1)
si tibi servili placuit foedare curules crimine, procedat laxata compede consul, rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:17)
quemcumque meae vexere curules, laxato veniat socium aversatus Averno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:275)
celebrate tribunal pro thalamis, verso iam discite more curules, non matrum pilenta sequi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:288)
talem te protinus anni formavere rudes, et dignum vita curuli traxit iter primaeque senes cessere iuventae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:9)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)
non hic violata curulis, turpia non Latios incestant nomina fastos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:142)
gestare curules et fasces subiisse libet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:149)
ipsa Palatino circumvallata senatu iam trabeam Bellona gerit parmamque removit et galeam sacras umeris vectura curules.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:5)
ipsa Quirinali parvum te cinxit amictu mater et ad primas docuit reptare curules.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:88)
Tertia Romulei sumant exordia fasces terque tuas ducat bellatrix pompa curules;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION